HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT IV: De sacrificiis pacificis et salutaribus

Horum quaedam erant pacifica, quaedam salutaria, quae scilicet pro salute danda, vel data, vel conservanda offerebantur. Similiter et pro pace, vel ad Deum, vel ad hominem, vel quia ad bonum pacis fiebant, cum cuique quod suum erat dabatur, scilicet Deo, et sacerdoti, et offerenti. Fiebat autem, cum erat de animalibus, de armento tantum, et de pecudibus praedictis, de avibus vero non. Sane in modo offerendi ab homine, vel sacerdote, idem fiebat cum hostia holocausti. Sed in hoc erat differentia, quia hic offerebatur masculus, vel femina, et anniculus, vel grandiora, immaculata tamen. Pars vero hostiae oflerebatur Domino, pars erat sacerdotum, reliqua offerentium. De armento haec offerebantur Domino. Omnis adeps quae est pinguedo interiorum offerebatur. Pinguedo enim supra carnem animalis, arvina, vel lardus dicitur. Quae carni admista, proprie pinguedo, quae intestinis, adeps est. Est autem triplex adeps, vitalium, id est cordis et ventris. Adeps jecoris, id est epatis, quem reticulum dicimus, quia involvitur ad modum retis. Et est adeps renum. Hos tres adipes, duosque renes, id est ilia, et renunculos, adolebat sacerdos super altare. Eadem etiam de capra Domino offerebantur. Si vero de ovibus erat oblatio, praeter praedicta, offerebatur de ea cauda integra, quam lumbum vocant LXX. Pellis vero erat sacerdotis, qui offerebat illud. Armus vero dexter, qui dicebatur separationis, et pectus, quod dicitur elevationis, et quare sic dicebantur infra dicetur, cedebant in usus sacerdotum, et lingua cum faucibus, ut tradunt, sed in textu non memini me legisse. Forte pectori adhaerebant, et cum pectore ab animali tollebantur. Unde sufficit nominasse pectus, et his vescebantur sacerdotes in domibus suis, cum uxoribus, et liberis, et domo tota mundis tantum; etiam quae in domibus immolabant causa epuli, vel religionis, pectus et armum dabant. Reliqua erant offerentium, et inde epulabantur coram Domino, in locis ad hoc deputatis, in ipso atrio, vel juxta. Licebat etiam ex his, tam sacerdotibus quam aliis, edere duobus diebus, si quid supererat in diem tertium, cremabatur. Et nota quod nullum animal offerebatur, vel in holocaustum, vel in sacrificium, sine libamentis suis, sed de libamentis proprius infra erit tractatus.